라틴어 문장 검색

Sed etiam cunctis mulier audacter loquendo resistit et nullius unquam posset acquiescere dictis, sed in omnibus semper suam nititur praeferre sententiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:4)
Quanto enim aliquid secretius iniungitur mulieri servandum, tanto avidius illud cunctis indicare laborat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:2)
Unde sapientissimus Salomon malitias cunctas et scelera mulieris agnoscens de ipsius vitiis et improbitate generali fuit sermone locutus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:6)
Si cuncta igitur quae in amore versantur vigili curaveris mente perquirere, clara poteris veritate cognoscere quam inevitabili quisque ratione tenetur amorem totis viribus evitare et eius penitus calcare mandata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:9)
Quem tractatum nostrum si attenta volueris investigatione disquirere ac mentis intellectu percipere et eiusdem doctrinam operis executione complere, ratione manifesta cognosces neminem in amoris voluptatibus debere male suos expendere dies, ac inde rex coelestis in cunctis tibi propitius permanebit et in hoc saeculo prosperos mereberis habere successus et universa laudabilia et honesta desideria cordis implere, ac in futuro gloriam et vitam possidebis aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:6)
Ideo scilicet, quia Christo in cunctis contrarius erit et Christo contraria faciet.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:9)
Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris, felle cuncta conspergens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:6)
Consilio, racione, fide mea causa iacebit Orphana nec certo claudetur fine uoluntas, Singula ni Racio trutina meliore repenset, Quam penes obscurum, fluitans, mutabile, cassum, Ignotum, mendax nichil est, cui singula lucent, Cuncta patent dubiumque nichil, non alta uidentur Astra nec obscurus aer pelagusque profundum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:30)
Auri nobilitas, auro decoctior omni, Vixque suum dignata genus speciemque fateri, In speculi transit speciem, que tercia rerum Vmbras mentiri nescit, sed singula monstrat Cercius et specie meliori cuncta figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:1)
Ergo que melius legati nomen inibit Quam Fronesis, cui cuncta Dei secreta loquntur?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:11)
Cum sic in dubio mens pendet, fluctuat, heret, In medium cuncta medians Concordia sese Profert, in cuius facie deitatis ymago Splendet et humani fastidit tedia uultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:1)
Potibus indulget, pre cunctis solus ad esum Currit et in potus deffectus supplet equorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:11)
Sic primum componit eqos auriga Sophye, Ne, si quadrigam Fronesis conscendat, eisdem Indomitis, spacientur equi normamque relinquant, Deuia sectentur, laxent iuga, uincula soluant, Cuncta fluant, nutet currus, compago uacillet, Cingula soluantur, laxetur nexus, habene Depereant et tota labet substancia currus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:4)
Qualiter ipse Deus in se capit omnia rerum Nomina, que non ipsa Dei natura recusat, Cuncta tamen, mediante tropo, dictante figura Concipit et uoces puras sine rebus adoptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:12)
Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas, Vnica forma boni, recti uia, limes honesti, Fons ueri, sol iusticie, pietatis asylum, Principium finisque, modus, mensura, sigillum, Rerum causa, manens racio, noys alma, sophya Vera, dies uerus, lux nescia noctis, origo Summa, decor mundi perfectus, uita perhennis, Nata regens, uentura serens, nascencia seruans, Omnia sub numero claudens, sub pondere sistens Singula, sub stabili mensura cuncta choercens, Qui rerum species et mundi sensilis umbram Ducis ab exemplo mundi mentalis, eumdem Exterius pingens terrestris ymagine forme, Qui ueterem massam de uultus sorde querentem Inuestis meliore toga, formeque sigillo Signans, excludis nexu mediante tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION