라틴어 문장 검색

Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:1)
adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet obiiceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 288:2)
sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi, quomodo coeperant, currunt usque ad μεταβολήν, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum verbis modo, etiam corporis motu est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 307:1)
licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:2)
quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 348:2)
argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen ita ut trochaeis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 392:1)
An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
quo minus id mirere pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:4)
aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:3)
Non enim citamur ex censu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:3)
et nunc idem facio, sed iam currentem hortor et invicem hortantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 2:4)
Aeque stillare illum nolo quam currere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:2)
Quicquid vides, currit cum tempore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:11)
Quaecumque supra nos vides currere, et haec, quibus inmixti atque inpositi sumus veluti solidissimis carpentur ac desinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 13:3)
cibus, somnus, libido, per hunc circulum curritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION