라틴어 문장 검색

magno ingenio, multaque nihilo minus habituro, convenit etiam simplex veri erroris confessio praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장15)
magno ingenio, multaque nihilo minus habituro, conuenit etiam simplex ueri [erroris] confessio praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 4:2)
ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 4:4)
-Et nunc, domine Rex, cave, ne taliter eveniat tibi et peniteas et ne decipiat te mulier, quoniam ingenium mulieris magnum | est, sicut decepit quedam virum suum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 10. Quarti sapientis prima historia: Panes 1:21)
Qui, quamvis umbratili credulitatis deceptus imagine, meis se credat commilitare comitiis, hominesque histrionali prodigalitatis figuratione decepti, in eo Largitatis odorent vestigia, tamen a nostrae amicationis beneficio longa relegatione suspenditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:23)
Nam, quod mulier primo fuit propter gulam divina transgressa mandata, hoc fecit daemonis calliditate decepta non quasi ventris appetitum cupiens effrenare, qui nullus erat, sed tanquam stulta decipientis daemonis dicta credendo, boni cupiens et mali Domino prohibente scientiam possidere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION