라틴어 문장 검색

contulit se in scolam et declamauit.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 15:6)
Hic est CORVVS qui cum temptaret scolam Romae Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur reipublicae laesae.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 21:4)
TVSCVS ille qui Scaurum Mamercum in quo Scaurorum familia extincta est maiestatis reum fecerat, homo quam inprobi animi tam infelicis ingenii, cum hanc suasoriam declamaret dixit:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 22:2)
Valde in uos contumeliosus fuero, si totam controuersiam quam ego intellego me dicere cum FVSCVS declamaret et a parte aui non agnoscentis puerum tractaret locum contra somnia et deorum prouidentiam, et male de magnitudine eorum dixisset mereri eum qui illos circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit Vergili uersum:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 4:5)
Alteram partem solus GALLIO declamauit et hortauit ad tollenda tropaea;
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 8:1)
M. Cato solus maximum uiuendi moriendique exemplum mori maluit quam rogare - nec erat Antonium rogaturus - et illas usque ad ultimum diem puras a ciuili sanguine manus in pectus sacerrimum armauit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 2:1)
Occurrat tibi Cato tuus cuius a te laudata mors est:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 4:2)
ut numereris cum Catone qui seruire ne Antonio quidem nondum domino potuit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 10:5)
MARCELLVS hunc sensum de Catone melius:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 10:6)
usque eone omnia cum fortuna populi Romani conuersa sunt, ut aliquis deliberet, utrum satius sit uiuere cum Antonio, an mori cum Catone?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 10:7)
Alteram partem pauci declamauerunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 12:1)
GEMINVS VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 12:3)
Pompeius et M. Cato et ille antiquos restituatur reipublicae senatus, dignissimus apud quem Cicero loqueretur?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 4:5)
Itaque hanc suasoriam nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 10:3)
Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conuersae sunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION