라틴어 문장 검색

quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:4)
Nam omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:4)
Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:6)
hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:1)
'hoc me ipsum delectat' inquiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:1)
Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis quam haec iam perfecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:2)
ut ab altero non delectere, alterum oderis - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 5:2)
sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut, si quis Phidiae clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장1)
atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:9)
reliquorum sententiae spem adferunt, si te hoc forte delectat, posse animos, cum e corporibus excesserint, in caelum quasi in domicilium suum pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:9)
Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:10)
quorum alter ne condoluisse quidem umquam videtur, qui animum se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:4)
quam me delectat Theramenes!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:2)
Dici non potest, quam sim hesterna disputatione tua delectatus vel potius adiutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 10:1)
amplitudinem animi et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se tamen ipsa delectet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION