라틴어 문장 검색

ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 405:1)
non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt, praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, nisi accitus ab nobis Scipio intervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 255:4)
exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 307:2)
si non abstineat Africa Scipio et Carthagini exercitum admoveat, sibi necessarium fore et pro terra Africa, in qua et ipse sit genitus, et pro patria coniugis suae proque parente ac penatibus dimicare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 329:1)
is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 404:1)
si quis arceat, quod maxime opus sit, acie dimicaturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 428:1)
Syphax autem interdiu aperto itinere, ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset, movit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 453:2)
nec mora dimicandi facta est, cum consuli duplicatae vires, Poeno recens victoria animos faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 503:2)
ita aliena adpetivimus ut de nostris dimicaremus, nec in Italia solum nobis bellum, vobis in Africa esset, sed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 389:1)
nam haud secus quam si tota acie dimicarent, et velites emissis hastis comminus gladiis rem gerebant, et equites, ut semel in hostem evecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 399:1)
Minucius consul primo effusis populationibus peragraverat fines Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 397:1)
in bello non congredi aequo campo neque signis collatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et vincentium praemia victum corrumpere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 431:2)
nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relinquere, quod consilium esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 433:1)
de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se aequum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 450:1)
atque ipse quidem, cum tam gravia et indigna imperarentur, inopem consilii diem consumpsisse deliberando aiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 454:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION