라틴어 문장 검색

Accusavi Marium Priscum, qui lege repetundarum damnatus utebatur clementia legis, cuius severitatem immanitate criminum excesserat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 9:1)
isti enim queri volunt quod sibi licuerit non accusari.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 12:3)
Confiteor - siquid prodest delicta fateri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 42)
Illa gemens patruique nefas delictaque Martis Errabat nudo per loca sola pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 625)
quod nisi delicti pars excusabilis esset, parva relegari poena futura fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 721)
ipse ego librorum video delicta meorum, cum sua plus iusto carmina quisque probet, auctor opus laudat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 95)
sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor, delicti tamen est causa probanda mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 13)
"saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, et pro delictis hostia blanda fuit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권181)
Saepius instanti, sua ne delicta fateri nolle videretur, nomen terraeque suumque, quantaque maternae fuerit fiducia formae, indicat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:6)
Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:8)
Sed enim damnare negatur hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo cetera delicto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:18)
Mittor et Iliacas audax orator ad arces, visaque et intrata est altae mihi curia Troiae (plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi, quam mihi mandarat communis Graecia causam, accusoque Parim praedamque Helenamque reposco et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 18:8)
carminaque edideram, cum te delicta notantem praeterii totiens inreprehensus eques.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1238)
tutius exilium pauloque quietius oro, ut par delicto sit mea poena suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1256)
ipsaque delictis victa est clementia nostris, nec tamen errori vita negata meo est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 813)

SEARCH

MENU NAVIGATION