라틴어 문장 검색

tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, argenti pondo centum triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum Atticorum ducenta viginti quattuor milia, cistophori trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, vasorum
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 707:1)
in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuvini caeritesque anguem in oppido suo iubatum, flavis maculis sparsum, apparuisse affirmabant, et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 250:1)
Perii, dentes pruriunt;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1114)
ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt, simul prolatae res sunt nostris dentibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 18)
cum calceatis dentibus veniam tamen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 2105)
ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier, saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 123)
ubi * * * impetum nimisque hercle ego illum male formidabam, ita frendebat dentibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 44)
Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 438)
Perii, prospicio parum, gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame, ita cibi vacivitate venio lassis lactibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 375)
Scire nimis lubet ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 384)
ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum, os sublitum esset, itaque me albis dentibus meus derideret filius meritissumo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 360)
Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 251)
nam tunc dentes mihi cadebant primulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9156)
nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 1101)
Quid, dentes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 1103)

SEARCH

MENU NAVIGATION