라틴어 문장 검색

Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos eventus expendit.
(세네카, 행복론, Liber IV 166:4)
alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:2)
Lubrica et incerta sunt, numquam bene tenentur ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 51:7)
et nobis numquam in mentem venit nostras quoque opes aeque in lubrico positas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 47:6)
omnium enim extrinsecus adfluentium lubrica et incerta possessio est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:4)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
Nihil enim pravi, nihil lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:2)
emicabant densis undique nubibus fulmina et tempestates horridae absconderant diem;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.24)
quid stabula memorem dira Bistonii gregis suisque regem pabulum armentis datum, solitumque densis hispidum Erymanthi iugis Arcadia quatere nemora Maenalium suem, taurumque centum non levem populis metum?
(세네카, Hercules Furens 3:12)
Spartana tellus nobile attollit iugum, densis ubi aequor Taenarus silvis premit;
(세네카, Hercules Furens 10:4)
tum sub Herculeas caput abscondit umbras, densa sed laeto venit clamore turba frontibus laurum gerens magnique meritas Herculis laudes canit.
(세네카, Hercules Furens 12:30)
stat chaos densum tenebraeque turpes et color noctis malus ac silentis otium mundi vacuaeque nubes.
(세네카, Hercules Furens 12:42)
sic cum sole perit sidereus decor, et densi latitant Pleiadum greges cum Phoebe solidum lumine non suo orbem circuitis cornibus alligat.
(세네카, 메데아 2:10)
Quisquis audacis tetigit carinae nobiles remos nemorisque sacri Pelion densa spoliavit umbra, quisquis intravit scopulos vagantes et tot emensus pelagi labores barbara funem religavit ora raptor externi rediturus auri, exitu diro temerata ponti iura piavit.
(세네카, 메데아 10:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION