라틴어 문장 검색

Sed si febris quoque est, haec in primis summouenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 5:1)
Si sine febre aeger est, tum demum ad ea ueniendum est, quae ipsi morbo mederi solent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 5:2)
Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et uinum dedisse memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:7)
Ac ne illud quidem in controuersiam uenit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuuenes robusti, qui uel ex toto carent febre, uel certe satis liberales intermissiones habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 16:1)
Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:1)
Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:2)
Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:3)
si post hunc febris, occidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:4)
Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere aluum, tum, si febris est, eam uictus genere discutere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:3)
Vbi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen ualidiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut ab egelidis tamen initium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 12:3)
Hique omnes dolores modo in febre, modo sine hac sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 3:3)
Isque cum acuta fere febre oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 1:2)
Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeue aut post cursum uehementem uel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluuium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem soluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:1)
Tum si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex is, quae aluum adstringunt, decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 7:3)
At si abest febris, uel elota halica uel panis ex aqua frigida et molle quoque ouum dari potest, potui uel idem, quod supra scriptum est, uel uinum dulce uel aqua frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION