라틴어 문장 검색

nunc de ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον παιδείαν vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 332:2)
utile deinde plerisque visum est ita quemque instituere, ut propria naturae bona doctrina foverent et in id potissimum ingenia, quo tenderent, adiuvarentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 131:1)
nam et omnino supervacua erat doctrina, si natura sufficeret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 136:2)
nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo melius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 180:1)
nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 276:1)
scio, quaeri etiam, naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 319:1)
sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc credam naturae esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 320:2)
denique natura materia doctrinae est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 321:3)
si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 59:2)
nam, ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen tardior manus nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit, dubitet, potius esse eo, quod simplex canendi natura tulerit, ita huiusmodi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 217:3)
dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 376:3)
nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:1)
porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 121:1)
nam, cum Brutus in accusatione . Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:1)
sed haec in oratione praestabit, cui omnia adfuerint, natura, doctrina, studium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 277:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION