라틴어 문장 검색

id in omnibus factis, dictis, in corporis denique motu et statu cernitur idque positum est in tribus rebus, formositate, ordine, ornatu ad actionem apto, difficilibus ad eloquendum, sed satis erit intellegi, in his autem tribus continetur cura etiam illa, ut probemur iis, quibuscum apud quosque vivamus, his quoque de rebus pauca dicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 162:2)
Patefactus enim locus est ipse, ut non difficile sit in exquirendo officio, quid cuique sit praeponendum, videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:5)
Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes alia probabilia, contra alia dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 9:5)
Quid est igitur, quod me impediat ea, quae probabilia mihi videantur, sequi, quae contra, improbare atque affirmandi arrogantiam vitantem fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:1)
Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non posset, nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:2)
quod est difficile, nisi speciem prae te boni viri feras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:2)
sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
Nobis autem nostra Academia magnam licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro iure liceat defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:3)
Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur neque erat, assequi posset, et tamen muri causamopposuit, speciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 51:2)
Sed huius generis totius breve et non difficile praeceptum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:2)
in qua difficile est enumerare quot viri quanta scientia quantaque in suis studiis varietate et copia fuerint, qui non una aliqua in re separatim elaborarint, sed omnia, quaecumque possent, vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione comprehenderint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 9:2)
satis id est magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:3)
Atque illud est probabilius, neque tamen verum, quod Socrates dicere solebat, omnis in eo, quod scirent, satis esse eloquentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 63:1)
sed primum id difficile est factu, praesertim in hac nostra vita nostrisque occupationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 81:1)
Id si est difficile nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus, obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum atque natura:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 94:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION