라틴어 문장 검색

Tandem miserabili fletu illius et nimia Christianitatis promissione, primorum exercitus mollita sunt corda, ac illius miserti, vitam sibi donaverunt, sed tamen [0426A] mittitur in custodiam quam petebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:8)
Qui sine mora funiculo a moenibus dimisso inter manus fallacis et fugitivi, pereni mox in ipso pendentem et manibus haerentem, intra moenia non parvo clamore ac fragore facto interius et exterius, levaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:8)
Qui petentem exaudiens, jussit urbem aperiri, virum cum suis sociis induci, et cuncta vitae necessaria illis administrari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:7)
- Ubi viri Baldewini cum piratis Christianis foedus ineunt, et Tarsum simul petunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 27:2)
caetera multitudine dimissa ac relicta Turbaysel ac Ravenel, et multis in locis quae, Turcis expulsis, nunc suae suberant potestati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:3)
Peto etiam vos, ut sibi ore ad os loqui mihi liceat in solio turris, super quam usque in praesens habitare vestro dono exaltatus consuevit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:11)
Aderat in conspectu ejusdem sceptrigeri Solymanus, de Nicaea urbe expulsus et Romaniae finibus, quem praefatus Darsianus compellans, nuntium suae legationis fieri obnixe petit, sciens eum virum facundum, et omnibus regnis gentilium notissimum, dicens ad eum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:1)
et vultu in terram dimisso, non ultra super querimoniis Solymani frustra mirati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:7)
Turcus fidem, quam Boemundo in urbis traditione devoverat, servans, funem iterato ad relevandam scalam dimittit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:7)
Ideoque peto, ut aliqua misericordia vel humanitate super me movearis, et [0569C] tam gravi et saevo martyrio me perire non patiaris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:6)
valde tunc conquestus et auxilium petens, eo quod terra et civitas [0576D] Grossi Rustici, regno Aegypti adjacentes, sibi rebellarent et redditus reddere dedignarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:2)
Idcirco constanter te petimus, ut nos, qui nostro sanguine hanc sanctam Ecclesiam detinuimus, et usque ad mortem pro eo dimicavimus, audire non recuses neque rem de patriarcha a nobis propalatam hoc tempore graviter accipias, donec viderimus, quorsum tendat illius excusatio, vel quem finem accipiat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:4)
In his diebus sacerdotem praedictum a civibus urbis Ptolemaidis, quae est Acra, mille byzantiis redemptum, sine laesione membrorum dimisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:11)
Stephanus autem Blesensis et Reymundus caeterique comprimores intelligentes [0609C] Longobardorum contentionem saevissimam et nimiam jactantiam liberationis Boemundi, non valentes eos ab errore suo avertere, via, quam petebant, profecti sunt, praecedente ipso comite Reymundo cum Turcopolis, et magno imperatoris apparatu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:6)
- Quomodo Sarraceni, adveniente Baldewino, obsidionem urbis Japhet dimiserint, et utrinque agros suos excoluerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION