라틴어 문장 검색

bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 55:2)
ea deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, venisse, bonaque Porsinnae appellata, gratiam muneris magis significante titulo quam auctionem fortunae regiae quae ne in potestate quidem populi Romani esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 154:1)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
mox ipsa castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam pavor expulisset, capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 268:4)
ibi passim diripi atque incendi villas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 272:4)
damnatus absens in Volscos exsulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:2)
bona regum diripi iussit, agrum Marti consecravit, qui campus Martius nominatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha3)
se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:2)
graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili populatione veniunt plenique praedae in Algido castra locant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 273:1)
ipse diversissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam diviso exercitu qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu operis hostes avertebat, donec perfosso monte erecta in arcem via est, intentisque Etruscis ad vanas a certo periculo minas clamor supra caput hostilis urbem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 239:1)
urbs castraque diripiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 374:1)
magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 542:1)
qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 661:1)
demum postquam nihil usquam hostile cernebatur viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 426:1)
inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 453:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION