라틴어 문장 검색

ibi munimentum Traiani reparat, et decimestres indutias barbaris concedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장2)
locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 11:2)
His in barbarico gestis, Bregetionem castra commota sunt, ut etiam ibi belli Quadorum reliquias, circa illos agitantium tractus, lacrimae vel sanguis extingueret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 21:1)
Ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur, propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se contulerunt, eosque secutus infestius miles, caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere, nec audere aliquid credebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 18:1)
Diu igitur ibi morati, cum obstinatissimum regem, nisi harum regionum dominio sibi adiudicato, obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 14장 2:1)
Cognito denique transitu Romanorum, qui tune perque expeditiones praeteritas, ibi levamen sumere laborum opinabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 14:1)
Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 6:1)
Nos interea paulisper cis Taurum morati, ex imperio ad partes Italiae festinantes, prope flumen venimus Hebrum, ex Odrysarum montibus decurrentem, ibique principis scripta suscepimus, iubentia omni causatione posthabita, reverti Mesopotamiam, sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 5:1)
Ibi morati integrum biduum, cum sol tertius affulsisset, cernebamus terrarum omnes ambitus subiectos, quos ὁριζοντασ appellamus, agminibus oppletos innumeris, et antegressum regem vestis claritudine rutilantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 22:1)
Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, dementia hiemis ibi mollissimae semper innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:1)
Descriptio Amidae, et quot tum ibi legiones ac turmae in praesidio fuerint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장1)
Hanc civitatem olim perquam brevem, Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum, fecit hostibus formidatam, suoque nomine voluit appellari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 1:1)
Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha, ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit, multorum opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est, ibi cum suppellectili pretiosa, inveniri feminam pulchram cum filia parvula, Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere fama potentiaque circumspecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 1:1)
Aviditate itaque rapiendi aliena festinans, petit impetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti, se cunctosque prodidere, qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus, quicquid ibi congestum erat eruitur, et productae sunt attonitae metu mulieres, et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 2:1)
Per has tenebras ob derupta neglectas, oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati, mane sago punici coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris, clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION