라틴어 문장 검색

sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 3:4)
quae possunt verborum, quae rerum ipsarum esse vestigia, quae porro tam inmensa magnitudo, quae illa tam multa possit effingere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 60:6)
Hanc nos sententiam secuti his ipsis verbis in Consolatione hoc expressimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:15)
est enim gloria solida quaedam res et expressa, non adumbrata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:4)
habes formam Epicuri vitae beatae verbis Zenonis expressam, nihil ut possit negari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 38:4)
haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:1)
Sed nimirum hoc maxume est exprimendum, cum constet aegritudinem vetustate tolli, hanc vim non esse in die positam, sed in cogitatione diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:1)
quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:4)
In sequente Tabula numeri supremi denotant longitudinem arcus descensu primo descripti, in digitis & partibus digiti expressam:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 83:2)
Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:8)
In his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad symphoniam allatus est positusque inter cervicalia minutissima expressit imprudentibus risum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 32:1)
Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:17)
Itaque herbarum omnium sucos Democritus expressit, et ne lapidum virgultorumque, vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:4)
' Praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:6)
Canidia rodens pollicem] habitum et motum Canidiae expressit furentis.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, III3)

SEARCH

MENU NAVIGATION