라틴어 문장 검색

' Tum ille 'ego vero,' inquit 'quod in vobis egregiam quandam ac praeclaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec exposui omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 131:3)
sine quo cum in vita nihil quisquam egregium, tum certe hoc, quod tu expetis, nemo umquam adsequetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 134:2)
omnesque sententiae verbaque omnia, quae sunt cuiusque generis maxime inlustria, sub acumen stili subeant et succedant necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 151:2)
Neque vero, si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 215:1)
eademque ratione dicantur ei quos φυσικούσ Graeci nominant eidem poetae, quoniam Empedocles physicus egregium poema fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:2)
dicendi vis egregia, summa festivitate et venustate coniuncta, profuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:5)
apud Graecos autem eloquentissimi homines remoti a causis forensibus cum ad ceteras res inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applicaverunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:3)
in philosophos vestros si quando incidi, deceptus indicibus librorum, qui sunt fere inscripti de rebus notis et inlustribus, de virtute, de iustitia, de honestate, de voluptate, verbum prorsus nullum intellego;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:1)
sed eorum partim in pompa, partim in acie inlustres esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 94:2)
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:1)
Namque ego, Catule, - dicam enim non reverens adsentandi suspicionem - neminem esse oratorem paulo inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum] quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audierim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:1)
si ex rebus, valde et modica et inlustria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 137:2)
illud egregium Sexti et ex tempore "manus lava" inquit "et cena.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:6)
"virum bonum" inquit "egregiumque civem esse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:2)
In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse <egregium> et Graeco eum verbo appellat εἴρωνα;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION