라틴어 문장 검색

Examini tamen subiicias consuetudines tuas diaetae, somni, exercitationis, vestium, mansionis, et similium, et, si quid nocumento esse iudices, experire illud paulatim exuere, ita tamen ut, si ex mutatione nocumenti aliquid perceperis, ad consueta redeas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:11)
Et si quis dum tyronem agit perpetuo se exerceat, eveniet ut errores non minus quam facultatem imbibat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:6)
Cum enim foeneratoris lucrum certum sit, caeterorum incertum, eveniet in fine ludi, prout sit saepe in alea, ut maxima pars pecuniae promo cedat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:10)
Iuvenes ad inveniendum magis idonei sunt quam ad iudicandum, et executione potius quam consiliis validi, et ad negotia nova melius adhibentur quam ad consueta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:11)
Sunt qui in iuventute admodum praecoces sunt, sed currentes anni cito marcescunt et eveniunt evanidi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:34)
De rebus autem ex regulis artis iudicare scholam omnino sapit, nec bene succedit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:9)
Observatu dignum, quod saepe evenit, plurimos nimirum postquam voti compiti sint et in dignitate quam ambierunt collocati, continuo se applicare contrariae factioni, existimantes forsitan se de alterius factionis affectu et studiis iamdudum certos esse, itaque ad amicos novos conciliandos se comparare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:16)
Terrae motus enim in illis regionibus raro eveniunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:19)
Hoc evenit in declinatione imperii Romani atque etiam in imperio occidentali post Carolum Magnum cum aves singulae plumas suas repeterent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:5)
Namque per etatem quemquam non iudico fratrem;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:9)
et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis.
(불가타 성경, 토빗기, 14장4)
Narravitque Zares uxori suae et amicis omnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: " Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장13)
Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo:
(불가타 성경, 집회서, 22장31)
Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas.
(불가타 성경, 집회서, 45장31)
et abscondita, antequam evenirent.
(불가타 성경, 집회서, 48장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION