라틴어 문장 검색

his contrarii licini, qui cornua sursum versum reflexa habent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 557)
alioquin contrarium videbitur quod infert 'iam nota voluptas'. ergo 'primos' poetice pro 'primum'. quidam notam voluptatem non coitum, sed desiderium accipi volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1305)
cui contrarium est illud "et pingui flumine Nilus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3354)
pingvibus a stabulis plenis, sicut inanes res tenues nominamus e contrario.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 132)
"Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur, Quod ne fiat ulterius, convincam et redarguam quamvis diversa, quae dicta sunt, una veritate confirmata probataque:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:10)
cetera autem etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae esse contraria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 46:1)
quae autem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 46:3)
huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias disserens de sua plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio sustineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:4)
quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:6)
ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:8)
atque ita turn ab his patronis aequalibus et iam consularibus causa illa dicta est, cum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut eloquentium iuris peritissimus Crassus, iuris peritorum eloquentissimus Scaevola putaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 2:2)
Cotta, qui se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:4)
nisi forte volumus Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his enuntiata essent, eorum neutrum esse verum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 54:5)
atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 76:3)
'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION