라틴어 문장 검색

sequitur enim, ut iudicialium causarum, quae sunt maxime variae ac multiplices, ordo explicetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:2)
tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:4)
nos, quo facilius propositum explicemus, utrumque παράδειγμα esse credamus, et ipsi appellemus exemplum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 222:1)
At quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 336:1)
neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam corporis tacta lacessitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 116:1)
Deprehensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:6)
nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 225:1)
quaedam etiam parum speciosa dictu per hanc explicantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 227:1)
pluribus autem verbis cum id, quod uno aut paucioribus certe dici potest, explicatur, περίφρασιν vocant, circuitum quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 278:2)
neque enim verebor explicandae rei gratia frequentiorem eiusdem nominis repetitionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 25:4)
nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 214:1)
Sed quae sit differentia nostri Graecique , explicabit summus liber.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 403:2)
quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 2:3)
nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae ac consiliorum explicant artes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 48:1)
ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 122:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION