라틴어 문장 검색

"ut vero Alcimeden etiamnum in murmure truncos ferre patris vultus et egentem sanguinis ensem conspexi, riguere comae atque in viscera saevus horror iit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권98)
ea viso corpore virtus promissa, ac primum terra discumque manumque asperat, excusso mox circum pulvere versat, quod latus in digitos, mediae quod certius ulnae conveniat, non artis egens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권259)
quale vaporifera saxum Polyphemus ab Aetna lucis egente manu tamen in vestigia puppis auditae iuxtaque inimicum exegit Ulixen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권273)
tum generum, ne laudis egens, iubet ardua necti tempora Thebarumque ingenti voce citari victorem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권354)
"nos ferrum immite facesque, illis nuda odia, et feritas iam non eget armis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권11)
"hos ignis egentes fert humus, hos pelago patrius iam detulit amnis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권130)
Beneficium egenti bis dat, qui dat celeriter.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B5)
Eget minus mortalis, quo minus cupit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E1)
Non egere felicitate felicitas est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N24)
Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 286)
Necessitas egentem mendacem facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 425)
ita ut in exemplum primitiuae ecclesiae nullus ibi diues, nullus esset egens, omnibus essent omnia communia, cum nihil cuiusquam esse uideretur proprium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:9)
orare maxime Veientes Tarquiniensesque, ne ex se ortum, eiusdem sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 54:1)
ibi miscendo consilium precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:3)
inde paulum recreatus egens miles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 269:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION