라틴어 문장 검색

Degenerare dicitur anima in ipso suae operationis effectu, ex quo anima dicta est, cum non sit hoc aeternum, sed temporale quod operatur, de quo ni fallor, illud facile est absolvi, quod Plato animam mundi incoepisse voluerit, nec coaeternam Deo et menti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:4)
Sicut ergo Spiritum sanctum, qui in se est omnino simplex, multiplicem tamen dicimus, et septem spiritus appellamus, secundum diversitatem donorum, ita et philosophus eumdem qui in essentia propria aeternaliter subsistit, incoepisse quantum ad effecta sua voluit, ex quibus eum animam magis quam spiritum appellavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:6)
Sit processio spiritus secundum affectum aeterna, quia scilicet ab aeterno sic voluit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:16)
Si enim, inquit, ratione tantum potuerunt scire ut possent existimare saeculum, quomodo ipsius mundi Deum et Creatorem non facilius invenerunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:16)
Hominem autem, quamvis rationalis sit, nequaquam suo regimini sufficere constat, cum seipsum quomodo vult in hujus vitae pelago regere non valet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:14)
Spem autem in fide, tanquam speciem in genere, comprehendi existimo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:16)
Saepe namque contingit, ut aliquem odientes, et ab eo quoquo modo nos deliberare volentes, optemus eum ad coelestia jam transferri, et superna illa gloria frui:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:24)
Si enim, inquit, ratione tantum potuerunt scire ut possent existimare saeculum, quomodo ipsius mundi Deum et Creatorem non facilius invenerunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:39)
Hominem autem, quamvis rationalis sit, nequaquam suo regimini sufficere constat, cum seipsum quomodo vult in hujus vitae pelago regere non valet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:14)
Haec quidem ad astruendam divinae singularitatem excellentiae pro rationibus induci satis esse arbitror, quibus et facile assentiri quemcunque bonum existimo, qui nulli invidus, omnium rerum commendationi plurimum congaudet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:14)
ponamus, inquam, hoc si volunt, sed opponamus quod nolunt, summam eorum impudentiam arguentes, si hoc calumnientur quod refellere nullo modo possunt, et quod plurima tam honestate quam utilitate commendatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:20)
Posse itaque Deus omnia dicitur, non quod omnes suscipere possit actiones, sed quod in omnibus quae fieri velit, nihil ejus voluntati resistere queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:19)
Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:21)
Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut nil valeat resistere ejus voluntati, quin compleatur, vel aliquomodo impedire eam. Joannes Chrysostomus homilia 28, de expositione Symboli, quae sic incipit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:25)
"Omnia quaecunque voluit fecit (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION