라틴어 문장 검색

mihi frigidus horror membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 133:4)
ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장9)
Ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장8)
defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장3)
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quae res secundae amant, lascivia atque superbia incessere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장4)
Ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu uelut hostes adventare, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장9)
Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장10)
ceterum, quo fuga atque formido latius cresceret, diuersi agebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장12)
civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장3)
Dein compositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciuiam magis quam formidinem ostentabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장9)
Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장8)
ita formidine quasi vecordia exagitari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장5)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
ita cunctos strepitu clamore, nullo subueniente, nostris instantibus, tumultu formidine [terrore] quasi vecordia ceperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION