라틴어 문장 검색

cumque iam forti datum leto satis pensavit, igniferas trabes hinc inde traxit, minima quas flamma occupat, totasque in ignes vertit et quis plurimus exundat ignis repetit intrepidus ferox, tunc ora flammis implet:
(세네카, Hercules Oetaeus 25:35)
coniugi letum novae letumque socero et regiae stirpi date, date peius aliud, quod precer sponso malum:
(세네카, 메데아 1:3)
accingere ira teque in exitium para furore toto.
(세네카, 메데아 1:18)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)
si vellem fidem praestare meritis coniugis, leto fuit caput offerendum;
(세네카, 메데아 7:34)
[Phoebi nepotes Sisyphi nepotibus] Quid, misera, meque teque in exitium trahis?
(세네카, 메데아 9:7)
artus iuvat secuisse et arcano patrem spoliasse sacro, iuvat in exitium senis armasse natas, quaere materiam, dolor:
(세네카, 메데아 14:14)
parentur arma meque in exitium petunt.
(세네카, 메데아 14:48)
gnatus hic fatum tulit, hic te vidente dabitur exitio pari.
(세네카, 메데아 15:17)
quaerit leti sibi quisque fugam:
(세네카, 옥타비아 5:22)
ultrix Erinys impio dignum parat letum tyranno, verbera et turpem fugam poenasque quis et Tantali vincat sitim, dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem Ixionisque membra rapientem rotam.
(세네카, 옥타비아 9:41)
absint tantum tristes poenae letique metus.
(세네카, 옥타비아 10:6)
te quoque, Livi, simili leto Fortuna dedit, quem neque fasces texere suae nec tecta domus, plura referre prohibet praesens exempla dolor:
(세네카, 옥타비아 13:32)
modo cui patriam reddere cives aulam et fratris voluere toros, nunc ad poenam letumque trahi flentem miseram cernere possunt.
(세네카, 옥타비아 13:33)
tu mihi primum tot natorum memoranda parens, nata Agrippae, nurus Augusti, Caesaris uxor, cuius nomen clarum toto fulsit in orbe, utero totiens enixa gravi pignora pacis, mox exilium verbera, saevas passa catenas, funera, luctus, tandem letum cruciata diu.
(세네카, 옥타비아 14:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION