라틴어 문장 검색

illic habitat Daemones in agro atque villa proxima propter mare, senex, qui huc Athenis exul venit, hau malus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS20)
nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt ad villam illius, exul ubi habitat senex, cuius deturbavit ventus tectum et tegulas;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS46)
ego hunc scelestum in ius rapiam exulem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 641)
Item in Apulia oppidum Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit sive, quemadmodum nonnulli scripserunt, Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat conlocatum, ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes aliquando pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes impetraverunt, ut is idoneum locum ad moenia transferenda conquireret eligeretque.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장46)
Quantus ille vir fuit, qui effecit, ut aliquis exul sibi videretur, quod ab exule recederet !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 58:2)
Hic est qui carnis intrans ergastula nostre, Se pena uinxit ut uinctos solueret, eger Factus ut egrotos sanaret, pauper ut ipsis Pauperibus conferret opem, deffunctus ut ipse Vita donaret deffunctos, exulis omne Passus ut exilio miseros subduceret exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:6)
exulibusne datur propter dissuasionem signate loquitur, exules vocans eos qui propria regna repetebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3591)
an cum omnes te leges exsulem esse iubeant, exsul?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 2:2)
Lacedaemoniorum deinde exulum et Achaeorum legati introducti sunt, et spes data exulibus est scripturum senatum Achaeis ut restituerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 239:1)
cetera exciderunt cum titulo et initio alius paradoxi (solum sapientem esse civem, omnes autem stultos esse exules), quo ad perstringendum Clodium usus est, quem non modo exulem, sed hostem, se ipsum semper civem fuisse demonstrat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:9)
exulibus quoque Lacedaemoniis liberos coniuges restitueret, quae earum viros sequi voluissent, invita ne qua exulis comes esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 426:1)
ubi cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio.
(카이사르, 아프리카 전기 87:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION