라틴어 문장 검색

Grates agit ille parenti Amphitryoniadae, ventisque faventibus aequor navigat Ionium Lacedaemoniumque Tarentum praeterit et Sybarin Sallentinumque Neretum Thurinosque sinus Nemesenque et Iapygis arva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:4)
I quoque, delectos mactatos obrue tauros (cognita res usu) de putri viscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique favent in spemque laborant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:2)
Haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae mente memor refero, cognataque moenia laetor crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 36:1)
Animis linguisque favete, quisquis ades!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 59:7)
Quo praeside rerum humano generi, superi, favistis abunde!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 68:6)
tarda sit illa dies et nostro serior aevo, qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto accedat caelo faveatque precantibus absens!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 75:7)
fortunae memorem te decet esse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 15)
immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis, non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi, - si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 257)
quoque magis faveas, haec non sunt edita ab ipso, sed quasi de domini funere rapta sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 714)
sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, ut careant numeris tempora prima suis, effice, peccati ne sim memor huius, et illo officium laudem, quo queror, ore tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 816)
per mare, per terras, per tertia numina iuro, per te praesentem conspicuumque deum, hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque, qua sola potui, mente fuisse tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 125)
sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 68)
ut tenera nostris cedente volatibus aura aspicerem patriae dulce repente solum, desertaeque domus vultus, memoresque sodales, caraque praecipue coniugis ora meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 83)
humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem et premit, incertas ipse verere vices.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1134)
fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis huc aliquem certo vela dedisse Noto - quisquis is est, memori rumorem voce referre et fieri famae parsque gradusque potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1218)

SEARCH

MENU NAVIGATION