라틴어 문장 검색

ne quis etiam errore labatur vestrum, Quirites, non sum securus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 173:1)
et circumfusus exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 116:2)
Ligustinus Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 352:3)
inde in Aetoliam progressi ac paucos ibi morati dies, dum in praetoris mortui locum alius sufficeretur, Lycisco praetore facto quem Romanorum favere rebus satis compertum erat, transierunt in Thessaliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 396:1)
equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 426:1)
non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris volgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 692:2)
favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 12:1)
animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum creatus, aut quo die magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me imponi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 257:1)
deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 258:1)
non sum is, Quirites, qui non existimem admonendos duces esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 266:1)
Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eam iuvare in animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant quam ipsorum odiis inter se accensae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 297:1)
et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et favente populo Romano regnum adeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 154:1)
Persei partibus favimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic pro rege adversus vos stetimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 247:1)
favisse nos regi et vincere maluisse, ideo bello persequendos esse credunt alii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 274:2)
si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salvi sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 277:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION