라틴어 문장 검색

contra deterrimus quisque, quorum non alia regia fecundior extitit, invisum Agrippinae nomen et morte eius accensum populi favorem disserunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장2)
concertare equis regium et antiquis ducibus factitatum memorabat idque vatum laudibus celebre et deorum honori datum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장2)
mox ultro vocari populus Romanus laudibusque extollere, ut est vulgus cupiens voluptatum et, si eodem princeps trahat, laetum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장6)
nec consensu acceptus, durante apud quosdam favore Arsacidarum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 26장3)
clara et antiquis victoriis par ea die laus parta:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장6)
quippe Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Rufum ex vulgi favore, quia rem frumentariam sine quaestu tractabat, Sofonium Tigellinum, veterem impudicitiam atque infamiam in eo secutus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장6)
obiciebant etiam eloquentiae laudem uni sibi adsciscere et carmina crebrius factitare, postquam Neroni amor eorum venisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장3)
quin et Asiam favore iuvenis arma cepisse, nec milites ad scelus missos aut numero validos aut animo promptos, postquam iussa efficere nequiverint, ad spes novas transisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장3)
itur etiam in principis laudes repetitum venerantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장3)
id in summa fortuna aequius quod validius, et sua retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장11)
nec a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam subsidii laus augeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장10)
sed laus falsa et precibus expressa perinde cohibeatur quam malitia, quam crudelitas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장5)
Ineunt deinde consulatum Silius Nerva et Atticus Vestinus, coepta simul et aucta coniuratione in quam certatim nomina dederant senatores eques miles, feminae etiam, cum odio Neronis tum favore in C. Pisonem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장1)
interim Piso apud aedem Cereris opperiretur, unde eum praefectus Faenius et ceteri accitum ferrent in castra, comitante Antonia, Claudii Caesaris filia, ad eliciendum vulgi favorem, quod C. Plinius memorat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장4)
nam vetus miles timebatur tamquam favore imbutus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION