라틴어 문장 검색

Hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire vulnus sino.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 21:2)
Itaque qui honeste aliquid facturus est, quicquid opponitur, id etiam si incommodum putat, malum non putet, velit, libens faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:4)
His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:4)
Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:5)
Oppone etiamnunc illi multa quae dehortentur, dic:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:2)
Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam, quod mortem inter indifferentia ponimus, quae ἀδιάφορα Graeci vocant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 10:1)
Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem veram esse, fallacem autem alteram et falsam, quae illi opponitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:5)
Magnis telis magna portenta feriuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:8)
Subita aliqua et universa voce feriuntur aures meae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:2)
ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus, cum illi fortuna se opposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 37:2)
proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:4)
His imperitorum feriuntur oculi omnia subita, quia causas non novere, mirandum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:3)
Non enim quemadmodum in iis, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est qui petit, alibi quod petitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 8:5)
Quemadmodum qui iaculari discit, destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittet, eum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur, didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:3)
Quis autem negabit feriri quibusdam praeceptis, efficaciter etiam inperitissimos ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION