라틴어 문장 검색

eo metu cohortis Ariminum praemittit, alam tueri terga iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장7)
simul ceterorum fides metu infracta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장6)
mota et Dacorum gens numquam fida, tunc sine metu, abducto e Moesia exercitu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장3)
nec pecuniam aut frumentum providerant, et festinatio atque aviditas praepediebant, dum quae accipi poterant rapiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장13)
Plotium Grypum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et Muciano volentia rescripsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장6)
ea simulatio officii a metu profecta verterat in favorem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장7)
quin et Caesarem se dici voluit, aspernatus antea, sed tunc superstitione nominis, et quia in metu consilia prudentium et vulgi rumor iuxta audiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장10)
et suo quisque metu, ne disiectos eoque minus validos Vitelliani consectarentur, cunctantem in arma impellebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장5)
sed cuncta festinatione, deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exercitibus expugnabilem adversus tris cohortis tueri nequivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장6)
pugnatum haud procul urbe inter aedificia hortosque et anfractus viarum, quae gnara Vitellianis, incomperta hostibus metum fecerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장6)
nec cunctatus est Vitellius seque et cohortis arbitrio victoris permittere, et miles infelicia arma haud minus ira quam metu abiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장7)
quaestorius adhuc a Paeto Thrasea gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem hausit, civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, constans adversus metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장4)
et splendidissimus quisque eodem inclinabat metu invidiae, si ipsi eligerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장16)
et Nerviorum cohortes, metu seu perfidia, latera nostrorum nudavere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장8)
Vbi sedato impetu metus rediit, centuriones cum epistulis ad civitates Galliarum misere, auxilia ac stipendia oraturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION