라틴어 문장 검색

quia anteacta vita si illustris fuit aut clarius genus aut aetas aut adfert expectationem, providendum est, ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 265:2)
quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur, mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 5:1)
adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 28:4)
deinceps, ne omnia enumerem, infamia iudiciorum, exspectatio vulgi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 40:5)
fiducia ipsa solet opinione arrogantiae laborare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 42:1)
quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 48:2)
frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 64:1)
alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse dicebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 177:2)
quae ne fecisse inobservantia quadam videatur, quanquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecepit, ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, colloquia personarum, omnes adfectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 196:3)
summum enim virum ostendit qui, cum virgis caederetur, non , non rogaverit, sed Romanum esse se cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 202:2)
aut praeter alia causae instrumenta adiicit ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 26:4)
neque mihi fiducia est, ut ea sola esse contendam, quin immo hortor ad quaerendum et inveniri posse fateor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 266:2)
fiduciam igitur orator prae se ferat semperque ita dicat, tanquam de causa optime sentiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 339:3)
occisus utrum ferro an igne an veneno, uno vulnere an pluribus, subito an exspectatione tortus, ad hanc partem maxime pertinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 36:1)
tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis ceterisque, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 133:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION