라틴어 문장 검색

non ita fracti animi civitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per defectionem liberarent aut a finitimis occuparentur, includi se insulae parvae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere tantae urbis populum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 299:1)
ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitimae civitates in armis fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 321:1)
Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:4)
Vbi illud quod volo habebo ab illo, facile inveniam quo modo divortium et discordiam inter nos parem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4120)
finitimo aut in finitimo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5691)
Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is , patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 2:2)
Haec contentio et discordia inter regem et patriarcham adeo de die in diem coepit magis ac magis invalescere, ut tandem rex Baldewinus illius feritate et pertinacia indignatus, apostolicum ac Romanum pontificem Paschalem ad judicium et justitiam appellaret, atque ad discussionem tam nefandae traditionis, et suscitandi homicidii ac discordiae, quam deprehensis litteris, inter Christianorum primores et novam teneramque Ecclesiam idem patriarcha fieri modis omnibus elaboraret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 93:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION