라틴어 문장 검색

virtus seu fraus eadem Inguiomero effugium dedit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장10)
de se nihil addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti satis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장3)
ut quis ex longinquo revenerat, miracula narrabant, vim turbinum et inauditas volucris, monstra maris, ambiguas hominum et beluarum formas, visa sive ex metu credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장11)
die senatus metu et aegritudine fessus, sive, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus ad foris curiae innisusque fratri et manus ac supplices voces ad Tiberium tendens immoto eius vultu excipitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 29장2)
languescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expectabunt, sibi ignavi, nobis graves.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장6)
Postumi Agrippae servus, nomine Clemens, comperto fine Augusti pergere in insulam Planasiam et fraude aut vi raptum Agrippam ferre ad exercitus Germanicos non servili animo concepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장2)
modo nihil spernendum, modo non omnia metuenda ambiguus pudoris ac metus reputabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장3)
nam discessu Romanorum ac vacui externo metu gentis adsuetudine et tum aemulatione gloriae arma in se verterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장4)
vaecordem Arminium et rerum nescium alienam gloriam in se trahere, quoniam tres vagas legiones et ducem fraudis ignarum perfidia deceperit, magna cum clade Germaniae et ignominia sua, cum coniunx, cum filius eius servitium adhuc tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장2)
sed nihil aeque cavebatur quam ne bellum metu eluderent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장7)
Cyrri demum apud hiberna decumae legionis convenere, firmato vultu, Piso adversus metum, Germanicus ne minari crederetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장2)
nec diu dubitatum de tempore, loco, dein condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta inter se concederent acciperentque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장6)
molliter rescriptum, si fraus abesset, posse eum innocentiae fidere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장10)
Rhescuporis inter metum et iram cunctatus maluit patrati quam incepti facinoris reus esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장2)
unde maior fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION