라틴어 문장 검색

nocturnus obambulat insidiatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5381)
stipantque frequentes quasi quodam satellitio ambiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2161)
nocturnique orgia quia sacra eius nocte celebrantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5201)
Igitur post unum et alterum diem, cum iam et aviditatem desiderii frequens adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam civitatem, quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lavacris blanda et adposita curatio:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 3:1)
Is se in pueris victorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:2)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)
"nescio an falsa, certe occultis ac nocturnis sacris adposita suspicio!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:10)
"Itaque, quo saepius adseverationibus credunt, eo frequentius a peritioribus arguuntur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:7)
"Frequentius denique in aedituorum cellulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:29)
Ita prorsus, inquit, et antea putabam - audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere - et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:2)
F., qui tantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:3)
Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus sententiis et splendore vocis et dignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicit, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:1)
cui frequens aderam, quamquam pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique Philippo, cuius in testimonio contentio et vim accusatoris habebat et copiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 1:4)
Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:8)
Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION