라틴어 문장 검색

At si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,ita alterum edet,quem in hiemem differet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:4)
Ea res efficit uberiorem fructum, et farctum fici pleniorem ac meliorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 11:1)
Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit, praebebit, et interim melius atque celerius frondebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 12:7)
Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 15:3)
Ea res et fertilem arborem reddet, et primis annis fructum vinosum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 15:5)
Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:2)
Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et ex illa quasi finitione, qua nos ante paulo usi sumus, veluti quandam legem sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum, tradendam-que posteris, rationem, qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 12:3)
ille fructum e terra speret, hic e pecore;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 2:2)
quoniam et pabulum e fundo plerumque domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et copiosa stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 3:2)
rursusque interrogant, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:6)
De secundo tamen responso dubium non est, quin mediocrem negligentiam domini fructus pecoris exsuperet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 6:3)
quoniam, cum excesserunt annos decem, fetibus inutiles sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 1:3)
Nam quamvis plena fetu non expietur libidine:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:2)
Eae sunt humilis staturae, lactis abundantes, propter quod remotis earum fetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 5:3)
Est mularis, quae pretio fetus sui comparatur generoso.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION