라틴어 문장 검색

"Dum dictat occasio, magno et singulari me affectionis tuae fructu perfrui et impertire nobis unctulum indidem, per istas tuas papillas, mea mellitula, tuumque mancipium irremunerabili beneficio sic tibi perpetuo pignera, ac iam perfice ut meae Veneri Cupido pinnatus assistam tibi."
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:6)
"Interea Psyche cum sua sibi perspicua pulchritudine nullum decoris sui fructum percipit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:30)
"supplicis anxiae piis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibi devotae Psychae animam gaudio recrea."
(아풀레이우스, 변신, 5권108)
"Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes affirmant, sed cum primum praegnationem tuam plenus maturaverit uterus, opimiore fructu praeditam devoraturum."
(아풀레이우스, 변신, 5권145)
"Discern seminum istorum passivam congeriem singulisque granis rite dispositis atque seiugatis ante istam vesperam opus expeditum approbato mihi."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:78)
"Sic assignato tantorum seminum cumulo ipsa cenae nuptiali concessit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:79)
namque et mihi et ipsi domino cena par ac similis, oppido tamen tenuis aderat, lactucae veteres et insuaves illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram caenosi succus cariem exolescunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:6)
"ista luce feminea collustrans cuncta moenia et udis ignibus nutriens laeta semina et solis ambagibus dispensans incerta lumina - quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facie te fas est invocare:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:5)
"nam cum coeperis deae servire, tunc magis senties fructum tuae libertatis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:12)
"tuo nutu spirant flamina, nutriunt nubila, germinant semina, crescunt germina."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:5)
ortus enim erat de Gothis et Iutis, de semine scilicet Stuf et Wihtgar, duorum fratrum et etiam comitum, qui, accepta potestate Uuectae insulae ab avunculo suo Cerdic rege et Cynric filio suo, consobrino eorum, paucos Britones eiusdem insulae accolas, quos in ea invenire potuerunt, in loco, qui dicitur Guuihtgaraburhg, occiderunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:5)
serve nequam, si villa ecclesiae calumniosum aliquem pateretur, cuius fructibus colligendis magna opera inpenditur neglecto agro, quem rigavi sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud iudicem terrae, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam iubentibus et cogentibus pergeres et, si contra te iudicaretur, etiam trans mare proficiscereris?
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 5:4)
Ex fructibus eorum cognoscetis eos.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 6:2)
Deinde in memoriam revocavi fructus eo loco non appellatos nisi opera.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 6:3)
Tum quaesivi inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitavi illud ad Galatas:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION