라틴어 문장 검색

Fugit et nimis tenaci
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIV 5:1)
Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:7)
per se igitur fugienda optandaue dinoscit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:6)
Quod uero quis optandum esse iudicat petit, refugit uero quod aestimat esse fugiendum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:7)
imaginatio uero mobilibus beluis, quibus iam inesse fugiendi appetendiue aliquis uidetur affectus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 1:4)
Interim Numidae Gaetuli[que] diffugere cotidie ex castris Scipionis et partim in regnum se conferre, partim quod ipsi maioresque eorum beneficio C.
(카이사르, 아프리카 전기 32:3)
Qui missi celeriter Numidas adorti partim vivos capiunt, nonnullos equites fugientes convulneraverunt locumque sunt potiti.
(카이사르, 아프리카 전기 39:3)
Postquam id Labienus animadvertit, quo celerius iis auxilium ferret, ex acie instructa equitatus sui prope totum dextrum cornu avertit atque suis fugientibus suppetias ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 39:4)
Ex qua re subito in terrorem converso equitatu Numidarum recta in castra fugere contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 40:4)
Quod ubi legiones Scipionis quae pro castris erant instructae animum adverterunt, metu ac terrore obcaecatae omnibus portis in sua castra fugere coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 40:6)
Interim incredibiliter ex legione IIII et VI Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire.
(카이사르, 아프리카 전기 52:7)
Interim Varus celeritate Caesaris audaciaque commotus cum universa classe conversis navibus Hadrumetum versus fugere contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 63:3)
Interim Labienus cum universo equitatu fugientibus suis suppetias occurrit.
(카이사르, 아프리카 전기 66:2)
Tum Labienus conversis equis signorum conspectu perterritus turpissime fugere contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:10)
Item Mauri equites qui in eodem cornu elephantis erant praesidio, deserti praecipites fugiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 83:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION