라틴어 문장 검색

ut, cum dico optinuit (secundam enim b litteram ratio poscit, aures magis audiunt p) et immunis, illud enim, quod veritas exigit, sequentis syllabae sono victum m gemina .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 273:2)
semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 280:1)
nam in iis, quae proximam ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 282:2)
atqui paulum superiores etiam illud, quod nos gemina dicimus iussi, una dixerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 287:1)
nunc u gemina scribuntur ea ratione, quam reddidi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 292:2)
aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis suum et tribunal implevit, et geminique minantur caelum scopuli;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 287:1)
quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut fratres gemini;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 281:1)
nam si gemini praecesserint, fratres addere non est necesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 281:2)
tertio italiam, quia interiectio est fato profugus et continuum sermonem, qui faciebat italiam Lavinaque, dividit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 184:1)
ob eandemque causam quarto profugus, deinde Lavinaque venit litora, ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 184:2)
Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장1)
Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiua, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum Iugurthae aduersus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장1)
Sed milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장11)
Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis nauibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장1)
" Nam Geminus Varius ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION