라틴어 문장 검색

His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse, contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 7:1)
QUOD Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex isdem radicibus pullulare;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , IV1)
Tum Iulianus, comprobato genere quaestionis, Quod de sagitta, inquit, et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 4:1)
Tum nos aspiciens qui eum sectabamur, Musonius, inquit, aeruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 9:1)
Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 4:1)
atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοοσ inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 6:2)
Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae, corporibus hirtis et avium ritu , nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 11:1)
Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 1:1)
Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse versus dixisset, 'Membra' tamen, inquit, paulo incautius nominavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 7:1)
DE MAXIMO VALERIO, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum qui secus dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 2:1)
"Adulescens tali genere editus, L. Furio, Claudio Appio consulibus fit tribunus militaris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 4:1)
Metus quoque et iniuria atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 14:1)
Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae vastitatis et quantum insolens provocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo Annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae suavitate descripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 5:1)
Id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium civitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 14:1)
De genere controversiae quod Graece ἄπορον appellatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION