라틴어 문장 검색

Hoc in praelio, copiae Bruannicae fortissime dimicabant, tantamque praestiterunt virtutem, quantam viros fortes pro aris et focis certantes, prae sese ferre condecuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.53)
quibus in literis, amici ducisque vice fungens, militibus praefectisque Americanis superbiam insitam, virtutemque quam saepenumero arduis in rebus jam antea praestiterant, concitare est conatus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.24)
Hostes, contra, qui Novum jam Eboracum aliasque regiones impune tenebant, et, quocumque libuit, liberrime vagabantur, omnibus rebus necessariis plene ornati instructique, hominum multitudine longe praestabant, atque terrorem maximum, quacumque incedebant, incolis incutiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.45)
FORTASSE haud longe a re nostra alienum erit, quas res Americani, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo primo, praestiterunt, paucis disserere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.8)
utque stipendium in posterum omnibus, qui nomina profiteri perseverarent, salvum praestaretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.17)
omnes, enim, ad unum, praefectos, militesque, pro concione, ob virtutem et patientiam invictam, quam saepenumero arduis in rebus praestiterant, summopere laudavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.83)
Patientia invicta, quam per vitam omnem saepenumero praestiterat, Washingtonium, generis humani delicias, nec in morte deseruit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.13)
Ratione praestabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.71)
Virtute maxime praestabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.102)
Americanosque tum gentibus cunctis doctrina et scientia praestare, vere dici poterit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.65)
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0718)
Hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae incolumem tibi me praestant septembribus horis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 167)
miraris, cum tu argento post omnia ponas,si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장54)
nam facie praestant, venucula convenit ollis;
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장44)
oculi gladium non videntes tantum fibulam vident et, ne parum esset, quod non formidabat interitum, praestabat beneficium saevienti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION