라틴어 문장 검색

Eleganter enim ex contemptu Aeneae auget iniuriam suam.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 7:3)
Et Demosthenes, cum queritur quendam a Midia circumventum, ex causa auget invidiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 2:1)
Sed nonnumquam Virgilius in una re ad augendum pathos duobus aut pluribus locis coniunctis utitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 19:4)
Deinde vide unde auget invidiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 3:1)
Hic propter egregias personas non habuit quod minueret vel augeret, verum quod in illis elucebat hoc sibi iactat cum his esse commune:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 4:4)
Nempe cum aliquid proponitur quod per se magnum sit, deinde minus esse ostenditur quam illud quod volumus augeri, sine dubio infinita miseratio movetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 1:3)
A maiore negaverunt quidam augeri rem posse:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 5:1)
In arboribus etiam et frugibus ad earum indolem vel detrectandam vel augendam maior plerumque vis et potestas est aquarum atque terrarum quae alunt quam ipsius quod iacitur seminis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 19:1)
Ubi vero enumerantur auxilia, quem Graeci catalogum vocant, eundem auctorem suum conatus imitari in nonnullis paululum a gravitate Homerica deviavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 1:1)
Sed ubi vidit hoc leve nimisque puerile, dolorem auxit agrestium, ut impetus eorum sufficeret ad bellum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 2:2)
Tunc enim vinum natura frigidum admixtione sui frigus auxit veneni, nec in interioribus iam calescit, qui non liberum sed admixtum alii, immo in aliud versum, descendit in viscera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 6:1)
et cessante adsuetudine, de qua paulo ante diximus, semper novitas auget sensum caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:4)
Eadem enim ratione et in hoc fervorem deberet motus augere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 14:2)
Ideo in illis gravitate devergens ad fundum decidit, in melle vero ut levior de loco victa sursum pellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:6)
ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION