라틴어 문장 검색

etenim cetera cum parant, cui parent nesciunt nec cuius causa laborent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:2)
in quo non modo defici sed etiam laborare turpe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 5:3)
alios non laborare, ut meliores fiant - nulla enim res tantum ad dicendum proficit quantum scriptio - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장3)
an tu, inquit, id laboras, si huic modo Bruto probaturus es?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:1)
nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 16:9)
Fragmenta Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis Chrysippus aestuans laboransque, quonam explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis, intricatur hoc modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 70:1)
sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:4)
nec vero quisquam stultus non horum morborum aliquo laborat, nemo igitur est non miser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 77:4)
'Non laboro', inquit, 'de nomine'. Quid, quod res alia tota est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:7)
Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:1)
laboro autem non sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 10:11)
ampulla enim sit necne sit, quis non iure optimo irrideatur, si laboret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 43:3)
Digitorum enim contractio facilis facilisque porrectio propter molles commissuras et artus nullo in motu laborat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:2)
in enodandis autem nominibus quod miserandum sit laboratis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:3)
at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam in is navibus Diagoram vehi crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 90:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION