라틴어 문장 검색

tamen arbitror esse commodius tarde navigare quam omnino non navigare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 8:10)
sed da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 8:9)
Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me vetat navem solvere, quamquam laudet navigationem.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 48:1)
Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 8:1)
auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장5)
nullas ut opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus, quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi fortunae impetum superare non possent tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 5:2)
reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION