라틴어 문장 검색

Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant Mores, informat uirtus, prudencia ditat, Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas, Exornat racio, species presignit et omnis Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:2)
Sed pudeat nos iura sequi, quas uiuere iuste Non decet, aut precibus uti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:9)
Hanc igitur mucrone petens, a corpore uitam Extorquet, cogitque mori quam uiuere mundo Mors erat, et mundi mortem mors una retardat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:13)
qui diues erat, dum uixit Egestas, Ejus diuicie pereunt omnisque facultas Pauperie pereunte perit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:18)
Sed iuuenis, miseratus eam nec digna rependens Hosti pro meritis, nolenti uiuere uitam Concedit fatumque negat sua fata uolenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:13)
"Cur fata paras, cui proxima fatur Mors finem, cui uita mori, cui uiuere fatum?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:15)
Illic anas cum ansere sub eorum jure vivendi, hiemabat in patria fluviali.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:107)
Haec animalia, quamvis illic allegorice viverent, ibi tamen esse videbantur ad litteram.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:118)
In quibus quaedam picturae incantatio, terrestria animalia vivere faciebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:145)
Hic florum speciem vivere jusserat Quae regalis erat chartula nominis, Scribentisque tamen nescia pollicis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:5)
Quas cum saepe suscitando puella crebro vivere [0439D] faciebat, tamen in scripturae proposito, imagines perseverare non poterant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:4)
cujus vultum miserata deformem, quasi ad me crebrius declamantem [0442D], humanae speciei signaculo sigillavi, eamque honestis figurarum orphanam ornamentis, melioribus formatis vestibus honestavi?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:9)
Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa, Mors vivens, moriens vita, suave malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:5)
in quibus, rerum imagines momentanee viventes, toties exspirabant, ut a nostrae cognitionis laberentur indagine.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:6)
Tunc vero Petrus considerans quia gens et exercitus ejus graviter imminutus est, anxie in diversa meditatur, et vehementi suspirio dolet dissipatas legiones, et tot millia suorum cecidisse, Bulgarorum autem unum solummodo periisse, miratus, si adhuc quispiam de quadraginta millibus profugis ac dispersis viveret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION