라틴어 문장 검색

In amore semper causa damni quaeritur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 274)
Lucrum sine damno alterius fieri non potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 297)
unde necesse est, ut quidam damnis, quidam uero uerberibus, et quidam districtius, quidam autem lenius corrigantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:10)
Itaque in hos primum arma uerti iubet, et sic ceteras nefandae militiae copias non sine magno exercitus sui damno deleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:7)
Quo etiam tempore rex praefatus ipsius gentis, grauissimis regni sui damnis saepissime ab hostibus adflictus, tandem ad memoriam reduxit, quod eum pridem perfidia regno pulerit, fides agnita Christi in regnum reuocauerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:10)
ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes, minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et uel temporalibus damnis iuste saeuiens affligat, uel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:13)
et se rectius viduam et caelibem futurum fuisse contendere, quam cum inpari iungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 470:5)
sin minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignavia est scelus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 476:2)
postulamus ut ii, qui maxime ignaviam increpant, adsint nobis habentibus dilectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 303:3)
id male commissum ignavia hostium in bonum vertit qui, priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in aversas valles desiluere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 337:1)
et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 695:1)
sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem simul ignaviam pudore metum excussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 705:2)
non illi vestram ignaviam contempsere nec suae virtuti confisi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 742:3)
iam unicuique ex agris sua damna nuntiabuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 752:5)
nam famae quidem ac fidei damna maiora esse quam quae aestimari possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 800:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION