라틴어 문장 검색

Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장9)
Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장4)
Singularis enim virtutis veterrimas legiones VII, VIII, VIIII habebat, summae spei delectaeque iuventutis XI, quae octavo iam stipendio tamen in collatione reliquarum nondum eandem vetustatis ac virtutis ceperat opinionem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 9장2)
Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum habebat, continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 50장1)
Hoc facto quamquam nulli erat dubium, quidnam contra Caesarem pararetur, tamen Caesar omnia patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius disceptandi quam belli gerendi. Contendit . . .
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 56장2)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장5)
Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 5장3)
6. Sed inter haec quidem proposito metu spes tamen superest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장1)
siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장55)
8. Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae vel spem vel periculum ostendant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장1)
in quo plura ex his sunt, is in bona spe est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장28)
Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장93)
Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix quicquam in medicina est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장101)
9. Cognitis indiciis, quae nos vel spe consolentur vel metu terreant, ad curationes morborum transeundum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 9장1)
sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION