라틴어 문장 검색

Hyginus tamen, qui ius pontificium non ignoravit, in quinto librorum quos de Virgilio fecit bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent, per quos ex minore in maiorem transcendisse constaret aetatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 7:2)
Nam quia seculum nostrum ab Ennio et omni bibliotheca vetere descivit, multa ignoramus, quae non laterent, si veterum lectio nobis esset familiaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:3)
Quoniam nos a senectute usque ad eunuchos traxit superflui humoris disputatio, dicas volo, cur ita acutae vocis sint ut saepe mulier an eunuchus loquatur, nisi videas, ignores?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 12:2)
Nec hoc mihi, Avienus ait, ignoratum relinquo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:1)
quam quia ignoro, scire cupio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 28:3)
Cum multa, inquit, de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit, cur ieiuni magis sitiant quam esuriant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 1:2)
Sed haec una causa est cur aqua marina non sit ablutioni apta, quia pinguis est, sicut et ipse Aristoteles saepe testatus est, et sales docent quibus inesse quiddam pingue nullus ignorat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 23:3)
In pulmonem defluere potum nec poetae nobiles ignorant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 22:1)
Ignoratque datos, ne quisquam serviat, enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:100)
tum Calabro portu te crede potitum, Cum iam non poterit puppi nostraeque saluti Altera terra dari Quid tanta strage paretur, Ignoras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:87)
Nec metuens imi Borean habitator Olympi Lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:42)
Sub quocumque die, quocumque est sidere mundi, Moeret, et ignorat caussas, animumque dolentem Corripit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:60)
En ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus, Quid ferat ignoras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:24)
Exiget ignorans Latiae commercia linguae, Ut lacrimis se, Magne roges.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:11)
Ignorant populi, si non in morte probaris, An scieris adversa pati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION