라틴어 문장 검색

corpore castiore plerique inviolati corporis virginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:5)
"Loquitur Plato partes orbis nunc inundare nunc alternis vicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen, ipsi artifici deo soli et solubilem et esse mortalem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:5)
"Simonides etiam in perpetuum conperendinet:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:13)
quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 36:2)
huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:6)
qui potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:4)
alter propter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se a severitate iudicum vindicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 1:5)
Nam et quaestiones perpetuae hoc adulescente constitutae sunt quae antea nullae fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:2)
Motus erat is, quem et C. Iulius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit quis loqueretur e luntre, et Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장3)
Ne ego, inquit, ut omittam cetera quae sunt innumerabilia, de istis duobus cum cogito, doleo nihil tuam perpetuam auctoritatem de pace valuisse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:2)
eo- demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius - etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat - quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 3:4)
Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:5)
Ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:6)
Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas, quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent, se ipsi indicabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 27:4)
Id ne vobis diutius faciendum sit, atque ut in perpetua pace esse possitis, providebo, Quirites.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION