라틴어 문장 검색

deinde ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 406:2)
milites mercede conducendi ex iis gentibus quae sub dicione populi Romani sunt Antiocho regi ius ne esto, ne voluntarios quidem recipiendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 459:1)
habetis ergo temeritatis illius mercedem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 663:1)
cum pontifices negassent ad religionem pertinere quanta impensa in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 53:1)
mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 319:1)
debuisse gravem temeritatis mercedem statui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 655:1)
Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam inseruerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 595:2)
aliam impensam socii in magistratus Romanos non faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 12:2)
arma illos habere ea quae sibi quisque paraverit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et impensa facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 562:2)
hoc fiduciam in posterum quoque praebuerat levatos se oneribusque impensisque quibus, alia aliis imperantibus, exhauriebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 190:1)
nec deinde alios atque alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo praesidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut impensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 260:2)
dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia impensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animadvertit, non ultra differendum ratus, cum per Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 274:1)
nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 302:1)
et utique alteram tanti nominis regibus turpem ac sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 305:2)
in spem Romanae pacis non recusare impensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracae in templo depositurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 306:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION