라틴어 문장 검색

et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens novum ex improviso incendium daret, eum se exstincturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 334:3)
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 424:2)
cum templum Vestae arderet, Caecilius Metellus, pontifex maximus, ex incendio sacra rapuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha18)
ego istum iuvenem domi tenendum, sub legibus sub magistratibus docendum vivere aequo iure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 21:1)
aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 93:2)
ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos ut non iumenta solum, sed elephanti etiam deduci possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 381:1)
quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, et laeva relicto hoste insidias petens medio Etruriae agro praedatum profectus quantam maximam vastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 39:2)
ut vero, postquam ad Volturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager villaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 160:1)
ut vero in extrema iuga Massici montis ventum est et hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes nec ulla erat mentio pugnae, spectatum huc inquit Minucius, ut ad rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia, venimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 162:1)
fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 167:1)
se populare incendium priore consulatu semustum effugisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 494:1)
quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 506:1)
spolia hostium Marcellus Volcano votum cremavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 621:2)
Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 606:1)
comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION